- CENTAURUS
- CENTAURUSnomen navis sic dictae, quod Centauri habuerit insigne. Virg. Aen. l. 5. v. 122.Centauro invehitur magnâ:Ubi Servius ait subaudiri debere naris. Hinc adiectivum Centaureus. Horat. l. 1. Carm. Od. 18. v. 7.At ne quis modici transiliat munera Liberi,Centaurea monet cum Lapithis rixa super meroDebellata. ------ ------Hinc etiam Centaureum herbae genus, et pluralis numeri Centaurea. Virgil. Georg. l. 4. v. 270.Cecropiumque thymum et graucolentia Centaurea.Et ante eum Lueretius, l. 4. v. 123.Abrotonique graves et tristia Centaurea.Herbae huius meminit Nicander in Theriacis, uti videre est in his:Πρώτην μὲν Χείρωνος ἐπαλθέα ῥίζαν ἑλέςθαιΚενταύρου Κρονίδαο φερώνυμον, ἥν ποτε ΧείρωνΠηλίῳ εν νιφόεντι κιχὼν ἐφράςςατο δειρῇ.Τῆς μὲν ἀμαρακόεςςα χυτὴ περιδέδρομε χαίτη,Α῎νθεα δὲ χρύσεια φαείνεται, ἤ δ᾿ ὑπὲρ αἴηςΡ῾ίζα, καὶ οὐ βυθόωςα Πελεθρόνιον νάπος ἴχει.Vide sis ibi Scholiasten. Nic. Lloudius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.